- LYTAE dicebantur
- LYTAE dicebanturqui, triennio in LL. studio exacto, quartum etiam Annum adiungebant. Imp. ad Antecessores §. 5. Sed quia solitum est Anni quarti studiosos Graeco et consueto quodam vocabulo Λύτας appellari: habeant quidem, si maluerint, hoc cognomen etc. Ita autem vocabantur, tamquam Λυτοὶ, i. e. solubiles, quasi iamiam a certa illa et praescripta studiorum ratione solvendi, et legendi libertate ac licentiâ donandi quasique missionem a magistrorum suorum castris, i. e. scholis, impetraturi. Nam cum ad finem libri Pandectarum 36. perventum esset, qui postremus Anni quarci liber erat, statuit idem Imp. ut reliquos 14. studiosi per se domi legerent, neque ex Praeceptotibus interpretantibus eos audirent, vide eum ubi supra. Turneb. vero Λύτος exponere mavult, quasi Solutores et quaestionum Iuris Interpretes. Ita Additio ad Glossam ad Prooem. ff. Lytas, inquit, habet germana lectio, quae vox Solutores signisicat, nempe eos, qui civili sapientiâ tantum promovêrunt, ut legum aenigmata possint subtiliter et accurate dissolvere. Quos autem sequenti responso Προλύτας appellant, possit interpretari eos, qui τῶ Λυτῶν Antecessores sunt. Vide quoque Alciatum Parerg. 8. c. 10. Ioh. Selden, de Synedriis vett. Hebraeorum l. 2. c. 7. §. 7. Alios: nec non supra, Bacchelarii, et infra Papinianistae. Sic Lyta fuerit, finitore Iuv. Sat. 8. l. 3. v. 50.Qui Iuris nodos, legumque aenigmata solvat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.